PROSPECTIVA Catoptrica

PROSPECTIVA Catoptrica
PROSPECTIVA Catoptrica
in Musaeo Kircheriano. Occurrit ibi insignis cistula, prospectum Palatii amplissimi undiquaque et apparatum eius magnificum repraesentans, ubi ipsius palatii Dominus, aulicorum globô stipatus ac famulantium magnô numerô circumdatus visitur. Capsulae fabrica haec: Fiat cistula in longum ad 3. palmos porrecta; latitudinis et altitudinis palmaris; quae in uno longiorum laterum medio, excisam habeat fenestram paulo ampliorem semipalmô, intromittendae luci inservientem, quam vitrô planô aut velô pellucidô ita operias, ne introspectari lucem impediat. In huius opposito latere circa extremitates duae portulae fiant, quae interiorum cubiculorum, debitae symmetriae et architecturae proportione, ornatum, portasque conclavium, oculis exponant et introspicientibus inserviant. Utrinque supra situm speculorum: quae intrinsecus latent, duo parva sint foramina, etiam introspectui inservientia. Interior porro pars cistae ita coloribus ordinetur, ut caelum aut pulchram laquearis speciem; fundus vero varias pavimenti tessellati figuras exprimat. Huic cistae utrinque tria specula plana semipalmaris latitudinis, quae in longitudine semipalmum vix excedant, firmiter inserta sint fundo et utrinque ex opposito portularum latere normaliter erecta. Vide Georg, de Sepibus in Collegti Romani Societ. Iesu Musaeo, p. 37. qui Prospectivam etiam Architectonicam in eodem memorat, p. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • CATOPTRICA Prospectiva — Catoptricum Theatrum, Catoptricus Proteus et Catoptricus Quadrans, vide infra, suô quodque locô; de Catoptrica vero Scientia aliquid supra, in voce Anacamptica, ac infra ubi de Optice …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANACLASTICA — Graece Α᾿νακλαςικὴ, terminus Optices. Tota enim potentiae visivae ratio triplex cum sit, prima, cum visio directe fit, Optica proprie: altera, cum visio fit per reflexionem aliaque corpora, quae species obiectas reverberant, Anacamptica (a Graeco …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”